CONSECRATIO Magica

CONSECRATIO Magica
CONSECRATIO Magica
multo olim in usu apud Romanos: apud quos mos fuit Imperatoribus, ut sacrificiis certis locis factis aut carminibus dictis vel statuis positis, Barbarorum in solum Romanum ingressum et transitum, areri posse putarent. Cuiusinodi consecratione, (uti vocabant) inter alia Marcus usus, adversus Marcomannorum irruptionem. Spartian. in Heliogabalo, c. 9. Dictum est a quibusdam per Chaldaeos et Magos Antoninum Marcum id egisse, ut marcomanni p. R. devoti semper essent atque amici idque factis carminibus et consecratione: quum quaereret, quae illa esset aut ubi esset, suppressum est. Constabat enim, illum ob hoc consecrationem quaerere, ut eam dissiparet, spe belli concitandi. Sed videtur illa consecratio Marci aut dissipata ab aliquo fuisse, aut certe non perpetuo duraturas vires habuisse. Sub Aureliano enim, iterum ingruentibus Marcomannis, aliâ consecratione opus fuit, ut Barbarorum transitus arceretur. Sic autem Conseoratio fiebat: Carminibus incantatis et sacrificiis peractis, statuae quaedam consecrabantur et in eo loco deodiebantur, quem barbaros nolebant transire; quae quamdiu manebant intactae, res, cuius gratiâ defodiebantur, in integro mancbat quoque. Graeci τελετὴν vocabant, et simulacra sic consecrata τετελεσμένα, ut discimus ex Olympiodoro, qui, temporibus Constantini, cum spe thesauri inveniendi istiusmodi statuae tres refossae essent, in Thracia; primo quidem Gothos, inde Hunnos, tandem Sarmatas, totam Thraciam pervasisse, et Illyrium quoque, in cuius Thraciaeque medio τὰ τῆς τελετῆς posta fueraut, depopulatos esse scribit. Atque hôc genere τετελεσμένον volunt Palladium, Memnonis item statuam sonantem, alla. Vim miram istiusmodi Consecrationis, praeter ex Olympiodoro modo allata, disces ex Vopisco, in Aureliano. Neque vero solum contra homines, sed bestias quoque morbosque Consecrationes adhibitae. Sic enim Byzantiis adversus cicionias, quibus infestabantur, erexit tres ciconias marmoreas τετελεσμένας, Apollonius Tyanaeus, quae ciconias ingredi urbem prohibuerunt, Codin. Sic Charontis statuâ, τετελεσμένῃ erectâ, Antiochenses peste liberavit Laius quidam Philosophus, apud Tzetzem. Ut de statua, ad ignem compescendum Aetnae et Barbarorum incursionem prohibendam, in Sicilia positâ: Nisi Regis coma: Libanio, insigni Τελεςῇ, iussu Placidiae occiso, nil addam. Α` τέλεσμα, Talisman haec omnia Arabibus vocari consuevisse, notum. Vide Salmasium, Not. ad Vopisc. c. 18. quod autem de carminibus dictum, adeo illa hîc locum habuêre, ut numquam sine carminibus et praecantationibus hae consecrationes fierent. Unde propriô usus verbô Solinus, c. 27. ubi de heliotropio gemma: Etiam illud, inquit, posse dicitur, ut herba ciusdem quod est nominis mixta, et praecantatiombus legitimis consecrata eum a quocunqu gestabitur, subtrabat visibus obviorum. Cuiusmodi praecantationes Graecis ἐπῳδαὶ et ἐπαοιδαὶ: unde praecantationibus consecrata, iisdem ἐπαοιδαῖς τετελεσμένη est etc. Vide Salmal. eundem, ad Solin. p. 348. et hîc passim, ubi de Carminibus, Murmuribus Magicis etc. item voce Telestes.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • MAGICA Carmina — in Ludis Circenfibus olim, feriis etiam pugnis, adhibita. Vide Casaubon. ad Spartian in Didio Iul. c. 7. Quae proprie illi murmurabant, demurmurabant seu mussitabant, Ovid. l. 14. Metam. Ter novies carmen Magicô demurmurat ore. Vide quoque hîc… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”